[ Pobierz całość w formacie PDF ]

ros, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema
remedia temptet.
III 29 " 12
Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit?
Scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non numeres, ut sine metu de-
orum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut finias. Ceterum, si te videro celebrem secun-
dis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica omamenta, obstrepuerint, si
tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad
istum favorem ferat?
IV 30 " 4
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, aun adventat hora illa inevitabilis, aequo animo
abire. Alia genera mortis spei mixta sunt; desinit morbus, incendium exstinguitur, ruina, quos
videbatur oppressura deposuit; mare, quos hauserat, eadem vi, qua sorbebat, eiecit incolumes;
gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit: nil habet quod speret, quem senectus ducit ad
mortem. Huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diu-
tius.
IV 30 " 10 11
Vivere noluit, qui mori non vult: Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur.
Quam ideo timere dementis est, quia certa exspectantur, dubia metuuntur. Mors necessitatem
habet aequam et invictam. Quis queri potest in ea condidone se esse, in qua nemo non est?
Prima autem pars est aequitatis aequalitas.
IV 31 " 3 4
Unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem con-
tingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona
133
sunt neque mala. Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis
et perferenda, modo expavescenda. Labor bonum non est. Quid ergo est bonum? Laboris
contemptio.
IV 31 " 5 6
Quid votis opus est? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus
admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis
nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, qu-
emadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum: ita honesta et tur-
pia virtutis ac malitiae societas efficit. Quid ergo est bonum? Rerum scientia. Quid malum
est? Rerum imperitia.
IV 31 " 10
...Nemo novit deum, multi de illo male existimant, et impune.
IV 32 " 2
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem in-
constantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in parti-
culas ac lancinamus.
IV 32 " 3 4
...Perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante
mortem, deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione
beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior. O quando illud videbis tempus, quo
scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in
summa tui satietate! Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri? Nemo sibi conrigit.
IV 32 " 5
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
IV 33 " 8
Aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custo-
dire. At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad
magistrum.
IV 33 " 11
Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est.
IV 36 " 4
Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis
et ridicula res est elementarius senex: iuveni parandum, seni utendum est.
134
IV 36 " 9 10
Mors nullum habet incommodum. Esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum. Quod
si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum
naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi: desinunt ista, non
pereunt et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit: veniet ite-
nun, qui nos in lucern reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
IV 36 " 12
...Hoc unum adiecero, nec infantes [nec] pueros nec mente lapsos timere mortem et esse
turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
IV 37 " 2
Recto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare?
Sine missione nascimur.
IV 39 " 2 6
Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida: magnanun rerum species ad [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • mew.pev.pl