[ Pobierz całość w formacie PDF ]

nas propter reflexum propinqui et tractabilis luminis, tum etiam, quod
penes lumen artificiale multa vitia et defectus machinarum occultari
possunt. Denique ipsa ratio inusitata luminis horrorem quendam sa-
crum in spectatoribus excitat.
Sed procurandum est: 1. ut luminis ipsius portiones separatae re-
flectantur in ipsam theatri basim, in qua exercetur fabula; 2. ut ipsae
lucernae lateant, quod facere veteres consueverant appensis duabus la-
ciniis primo lateri theatri, et nunc aliquid simile Romani facere cosu-
everunt duabus cornucopiis superiori theatri fronti affixis, in quarum
altera parte dimensa intensione luminis et numero affigunt innumeras
lucernas iuxta figuram A.
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
243
CAPUT IV
DE STRUCTURA IPSIUS THEATRI
ET APPARATU
Theatrum ipsum ita quadratum esse oportet ex omni parte, ut latus
theatri profundissimum, directe spectatori oppositum, sit angustissi-
mum, reliqua vero latera se dilatent iuxta figuram B.
Cuius rei rationem infra perspicies.
Si autem partes ipsius theatri considerandae sint:
I. Basis profunda theatri, quod nostrates proprie theatrum vocant,
versum auditorem aequabiliter crescere debet respectu latitudinis, re-
spectu vero altitudinis descrescere. Cuius figuram habes in tabula  et
".
II. Eadem basis debet esse distincta certis lineis decussatis, seu spa-
tiis, quae aspici possint a deambulantibus in ipsa basi actoribus. Huius
potissima necessitas est propter memoriam chori localem servandam in
incessu strophae et antistrophae, qui incessus cum semper sit in singulis
choris variandus, et tamen semper fieri debeat ab ortu in occasum et ab
occasu in ortum, variis intersectionibus incedentium inter se per circu-
los et semicirculos ipsorum chororum factis. Vix hoc recte fieri potest,
nisi ipsi choragi praesentissimam habeant basis theatralis distinctionem.
Haec autem fieri hoc modo potest, quem vides in tabula .
III. Cum interdum ipsa actio tragica vel comica exerceatur in mari,
providendum insuper est, ut asseres basis theatralis prius ante inter se
ita intersecti componantur, ut a parte inferiori apte elevati speciem fluc-
tuum referre possint appensa ad inferiores partes intumescente tela filis
argenteis et caeruleis sericis contexta. Ipsi vero asserculi a parte infe-
riore apte moveri possint, ut falsus ille
... ludat tremulo sub lumine pontus.
Cuius figuram habes in tabula .
CAPUT V
DE LATERIBUS THEATRI
Cum vero actio ipsa rursus exerceatur nunc in silvis, ut venantis
Hipolyti, nunc in nubibus, ut si magus quispiam in nube magiam exhi-
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
244
beret, vel in medio igne, ut si consilium malorum daemonum repra-
esentandum esset, tunc procurandum est, ut ipse locus imitetur natura-
lem locum verae actionis totumque, si fieri possit secundum latera, the-
atrum fiat modo silva, modo ignis, modo ar, modo forum, modo pala-
tii propylaeum, id quod hac ratione fabricant Romani tragoedi:
Sex cubos oblongos aedificant, per quorum medium singuli axes
per singulos transeant et se versare commode possint. Tres ergo cubos
ex una Parte, et tres alios ex altera ita disponunt, ut a medio spectato-
re, totum interius corpus theatri aspiciente, videantur efficere utri-
mque parietem veluti connexum, relictis modicis spatiis inter unum
cubum et alterum, per quae spatia intrare possint ipsi interlocutores
commodissime et propter quae ipsi cubi non se impediant, dum simul
omnes vertuntur, ut in diversas partes versi diversarum rerum effigiem
repraesentent. Singuli ergo cubi sex in una parte v. g. habeant proten-
sa tela a summo apice theatri usque ad basim theatralem depictas si-
lvas per exactissimam opticam picturam, similiterque in altera parte
omnes similiter cubi habeant optice depictas nubes, in tertia vero
ignem, in quarta turres et aedificia, omnes autem iuxta exigentiam in
uno puncto vertantur ad unam eandemque partem. Hoc facilius per-
spicies ex tabula .
CAPUT VI
DE LATERE PROFUNDISSIMO THEATRI
CONSTRUENDO
Latus intellego directe oppositum spectatori; hoc multarum rerum
commoditatem praebebit repraesentandarum, v. g. sacelli cuiuspiam vel
oratorii, vel cellae interioris. Hoc similiter sex tabulas habere debet, in
quibus totidem res depingantur vel totidem naturales loci, quot sunt [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • mew.pev.pl